pronađen 1152 Rezultati za: Domino
Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël. (Liber II Paralipomenon 31, 8)
Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portæ, præpositus erat iis quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum. (Liber II Paralipomenon 31, 14)
Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo, (Liber II Paralipomenon 31, 20)
Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiæ regi Juda: qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus. (Liber II Paralipomenon 32, 23)
Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël: (Liber II Paralipomenon 33, 2)
Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. (Liber II Paralipomenon 33, 6)
Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël. (Liber II Paralipomenon 33, 16)
Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 33, 17)
Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quoniam audisti verba voluminis, (Liber II Paralipomenon 34, 26)
et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat. (Liber II Paralipomenon 34, 31)
Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël: et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 33)
Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi: (Liber II Paralipomenon 35, 1)