pronađen 1927 Rezultati za: Domini Dei Fidelitatis
eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, (Liber Proverbiorum 1, 29)
tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, (Liber Proverbiorum 2, 5)
Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: (Liber Proverbiorum 3, 11)
quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. (Liber Proverbiorum 3, 32)
Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)
Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)
Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas. (Liber Proverbiorum 10, 6)
Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. (Liber Proverbiorum 10, 22)
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. (Liber Proverbiorum 10, 27)
Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)