pronađen 790 Rezultati za: Doloris Jerusalem
Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat. (Liber II Paralipomenon 30, 26)
Præcepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini. (Liber II Paralipomenon 31, 4)
Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem, (Liber II Paralipomenon 32, 2)
Quæ postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Jerusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Juda, et ad omnem populum qui erat in urbe, dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 9)
Hæc dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Jerusalem? (Liber II Paralipomenon 32, 10)
Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et præcepit Juda et Jerusalem, dicens: Coram altari uno adorabitis, et in ipso comburetis incensum? (Liber II Paralipomenon 32, 12)
Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem. (Liber II Paralipomenon 32, 18)
Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terræ, opera manuum hominum. (Liber II Paralipomenon 32, 19)
Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Jerusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum, et de manu omnium, et præstitit eis quietem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 32, 22)
Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiæ regi Juda: qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus. (Liber II Paralipomenon 32, 23)
Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 32, 25)
Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ. (Liber II Paralipomenon 32, 26)