pronađen 38 Rezultati za: Doctrinam

  • Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. (Liber Proverbiorum 23, 12)

  • Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. (Liber Proverbiorum 23, 23)

  • Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: (Liber Ecclesiastes 1, 17)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 6, 18)

  • Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. (Liber Ecclesiasticus 6, 34)

  • ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)

  • Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus. (Liber Ecclesiasticus 18, 14)

  • Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, (Liber Ecclesiasticus 23, 2)

  • Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. (Liber Ecclesiasticus 23, 7)

  • quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. (Liber Ecclesiasticus 24, 44)

  • Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum. (Liber Ecclesiasticus 24, 46)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina