pronađen 196 Rezultati za: Dixi

  • Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis: (Liber Sapientiae 8, 21)

  • Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. (Liber Ecclesiasticus 24, 42)

  • Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. (Liber Isaiae 6, 5)

  • Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. (Liber Isaiae 6, 8)

  • Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. (Liber Isaiae 6, 11)

  • Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ; (Liber Isaiae 22, 4)

  • A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)

  • Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi ; quæsivi residuum annorum meorum. (Liber Isaiae 38, 10)

  • Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. (Liber Isaiae 38, 11)

  • Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. (Liber Isaiae 40, 6)

  • in quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abjeci te. (Liber Isaiae 41, 9)

  • Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso ; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. (Liber Isaiae 45, 19)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina