Mosaico decorativo

pronađen 541 Rezultati za: Dies Dominica

  • Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet. (Liber Isaiae 13, 6)

  • Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. (Liber Isaiae 13, 9)

  • Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. (Liber Isaiae 14, 1)

  • dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. (Liber Isaiae 22, 5)

  • Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis: (Liber Isaiae 23, 15)

  • et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. (Liber Isaiae 24, 22)

  • Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. (Liber Isaiae 32, 10)

  • Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. (Liber Isaiae 34, 8)

  • et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. (Liber Isaiae 37, 3)

  • Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, (Liber Isaiae 38, 5)

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)

  • Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. (Liber Isaiae 60, 20)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina