pronađen 308 Rezultati za: Diem
non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. (Epistula ad Hebraeos 10, 25)
aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. (Epistula II Petri 2, 8)
Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. (Epistula II Petri 2, 9)
Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. (Epistula II Petri 3, 7)
crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen. (Epistula II Petri 3, 18)
Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. (Apocalypsis Ioannis 9, 15)
Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei. (Apocalypsis Ioannis 16, 14)
Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. (Apocalypsis Ioannis 21, 25)