Mosaico decorativo

pronađen 5132 Rezultati za: Deuteronomy I Moses Autem Legem

  • Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)

  • Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. (Liber Deuteronomii 28, 1)

  • Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior. (Liber Deuteronomii 28, 43)

  • Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur. (Liber Deuteronomii 30, 7)

  • Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie: (Liber Deuteronomii 30, 8)

  • Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis: (Liber Deuteronomii 30, 17)

  • Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël. (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos. (Liber Deuteronomii 31, 18)

  • Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. (Liber Deuteronomii 32, 9)

  • Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob. (Liber Deuteronomii 33, 4)

  • Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. (Liber Deuteronomii 33, 10)

  • Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis. (Liber Iosue 1, 7)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina