pronađen 5132 Rezultati za: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. (Prophetia Ezechielis 37, 2)
Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)
Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? (Prophetia Ezechielis 37, 18)
Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum. (Prophetia Ezechielis 37, 20)
Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram: tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 9)
Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. (Prophetia Ezechielis 39, 1)
Sepeliet autem eum omnis populus terræ: et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 13)
Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam: post menses autem septem quærere incipient. (Prophetia Ezechielis 39, 14)
Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram. (Prophetia Ezechielis 39, 16)
Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus: stabat autem in porta. (Prophetia Ezechielis 40, 3)
Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat intrinsecus. (Prophetia Ezechielis 40, 9)
Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. (Prophetia Ezechielis 40, 12)