pronađen 5132 Rezultati za: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)
Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio: (Liber II Maccabaeorum 6, 3)
Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judæum se esse quisquam confitebatur. (Liber II Maccabaeorum 6, 6)
Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. (Liber II Maccabaeorum 6, 7)
Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent, ut sacrificarent: (Liber II Maccabaeorum 6, 8)
eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam. (Liber II Maccabaeorum 6, 9)
Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus: sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. (Liber II Maccabaeorum 6, 12)
Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem. (Liber II Maccabaeorum 6, 20)
Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus, (Liber II Maccabaeorum 6, 21)
adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur. (Liber II Maccabaeorum 6, 28)
Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur. (Liber II Maccabaeorum 6, 29)
Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos. (Liber II Maccabaeorum 7, 1)