Mosaico decorativo

pronađen 2412 Rezultati za: Deus Verbum

  • Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel. (Liber Ieremiae 40, 16)

  • et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus. (Liber Ieremiae 42, 3)

  • Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam. (Liber Ieremiae 42, 4)

  • Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus: (Liber Ieremiae 42, 5)

  • Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam, (Liber Ieremiae 42, 7)

  • Et dixit ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus: (Liber Ieremiae 42, 9)

  • propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiæ Juda: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis, (Liber Ieremiae 42, 15)

  • Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum. (Liber Ieremiae 42, 18)

  • Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie, (Liber Ieremiae 42, 19)

  • quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus. (Liber Ieremiae 42, 20)

  • Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc, (Liber Ieremiae 43, 1)

  • dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc. (Liber Ieremiae 43, 2)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina