Mosaico decorativo

pronađen 1962 Rezultati za: Deus Adam

  • et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. (Liber Iudith 9, 10)

  • Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. (Liber Iudith 9, 17)

  • et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te. (Liber Iudith 9, 19)

  • Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. (Liber Iudith 10, 8)

  • et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. (Liber Iudith 11, 12)

  • et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi. (Liber Iudith 11, 17)

  • Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris: (Liber Iudith 11, 20)

  • et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra. (Liber Iudith 11, 21)

  • Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. (Liber Iudith 12, 4)

  • dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. (Liber Iudith 13, 7)

  • Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait: Confirma me, Domine Deus, in hac hora. (Liber Iudith 13, 9)

  • Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israël. (Liber Iudith 13, 13)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina