pronađen 1517 Rezultati za: Dei
Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. (Liber Sapientiae 2, 13)
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)
Et nescierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. (Liber Sapientiae 2, 22)
Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)
quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. (Liber Sapientiae 4, 15)
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. (Liber Sapientiae 5, 5)
Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. (Liber Sapientiae 6, 5)
Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 24)
Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. (Liber Sapientiae 7, 14)
Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)
candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)