pronađen 229 Rezultati za: Decem

  • Et latitudo portæ decem cubitorum erat: et latera portæ, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 2)

  • Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem: (Prophetia Ezechielis 42, 4)

  • Cumque cœperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. (Prophetia Ezechielis 45, 1)

  • Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium: et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum. (Prophetia Ezechielis 45, 3)

  • Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui: ipsi possidebunt viginti gazophylacia. (Prophetia Ezechielis 45, 5)

  • Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum. (Prophetia Ezechielis 45, 14)

  • Primitiæ quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus. (Prophetia Ezechielis 48, 9)

  • Hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 48, 10)

  • Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium. (Prophetia Ezechielis 48, 13)

  • Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati. (Prophetia Ezechielis 48, 18)

  • Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem. (Prophetia Ezechielis 48, 35)

  • Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum: (Prophetia Danielis 1, 12)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina