Mosaico decorativo

pronađen 965 Rezultati za: David

  • Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)

  • Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. (Liber II Samuelis 13, 39)

  • Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 7)

  • Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 9)

  • Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. (Liber II Samuelis 15, 12)

  • Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom. (Liber II Samuelis 15, 13)

  • Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. (Liber II Samuelis 15, 14)

  • Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. (Liber II Samuelis 15, 22)

  • Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. (Liber II Samuelis 15, 30)

  • Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. (Liber II Samuelis 15, 31)

  • Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)

  • Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri: (Liber II Samuelis 15, 33)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina