pronađen 995 Rezultati za: David In Generatione
Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. (Liber I Paralipomenon 11, 4)
Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David, (Liber I Paralipomenon 11, 5)
Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. (Liber I Paralipomenon 11, 7)
Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. (Liber I Paralipomenon 11, 9)
Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël. (Liber I Paralipomenon 11, 10)
Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 11, 15)
Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. (Liber I Paralipomenon 11, 16)
Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta ! (Liber I Paralipomenon 11, 17)
Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, (Liber I Paralipomenon 11, 18)
inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. (Liber I Paralipomenon 11, 25)
