pronađen 1934 Rezultati za: Cultu Domini
Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens: (Prophetia Ionae 1, 1)
Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen: et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)
Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 8)
Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: (Prophetia Ionae 3, 1)
Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)
Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem. (Prophetia Michaeae 1, 1)
Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini. (Prophetia Michaeae 2, 5)
Dicit domus Jacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)
Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi, (Prophetia Michaeae 4, 1)
et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)