pronađen 691 Rezultati za: Coram
et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananæi, Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Gergesæi, ut dares semini ejus : et implesti verba tua, quoniam justus es. (Liber Nehemiae 9, 8)
Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebat illis. (Liber Nehemiae 9, 24)
Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. (Liber Thobis 3, 5)
Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. (Liber Thobis 4, 12)
Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 12, 6)
Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 13, 8)
Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium universæ terræ. (Liber Iudith 5, 25)
Et placuerunt verba hæc coram Holoferne et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes. (Liber Iudith 7, 10)
Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: (Liber Iudith 11, 18)
Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. (Liber Iudith 12, 17)
Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus. (Liber Iudith 12, 19)
Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se, (Liber Esther 1, 3)