Mosaico decorativo

pronađen 3322 Rezultati za: Cor

  • ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris ; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. (Liber Isaiae 61, 3)

  • Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt. (Liber Isaiae 61, 5)

  • Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. (Liber Isaiae 61, 10)

  • Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)

  • Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. (Liber Isaiae 62, 3)

  • Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)

  • Dies enim ultionis in corde meo ; annus redemptionis meæ venit. (Liber Isaiae 63, 4)

  • Miserationum Domini recordabor ; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. (Liber Isaiae 63, 7)

  • Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ; (Liber Isaiae 63, 11)

  • Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ. (Liber Isaiae 63, 17)

  • Occurristi lætanti, et facienti justitiam ; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus ; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. (Liber Isaiae 64, 5)

  • Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum. (Liber Isaiae 65, 6)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina