pronađen 801 Rezultati za: Contra
Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum: (Liber Psalmorum 108, 15)
Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. (Liber Psalmorum 139, 9)
Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quæ erat contra altare. (Liber I Maccabaeorum 1, 62)
Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël. (Liber I Maccabaeorum 3, 10)
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie? (Liber I Maccabaeorum 3, 17)
Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël. (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est, (Liber I Maccabaeorum 4, 17)
et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)
Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. (Liber I Maccabaeorum 5, 37)
Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ. (Liber I Maccabaeorum 5, 44)
Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan. (Liber I Maccabaeorum 5, 52)
