pronađen 2015 Rezultati za: Christum Domini
docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)
Dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini. (Liber II Paralipomenon 18, 4)
Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus? (Liber II Paralipomenon 18, 6)
Et ait rex Israël ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo. (Liber II Paralipomenon 18, 7)
Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. (Liber II Paralipomenon 18, 15)
At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris. (Liber II Paralipomenon 18, 18)
Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? (Liber II Paralipomenon 18, 23)
Cui occurrit Jehu filius Hanani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris: (Liber II Paralipomenon 19, 2)
et præcipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. (Liber II Paralipomenon 19, 6)
Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. (Liber II Paralipomenon 19, 7)
In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. (Liber II Paralipomenon 19, 8)