pronađen 1251 Rezultati za: Castris Hereditatem Promissionem Terra Peregrinationis
Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. (Liber Numeri 11, 26)
Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris. (Liber Numeri 11, 27)
(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), (Liber Numeri 12, 3)
ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratæ an absque muris: (Liber Numeri 13, 20)
Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. (Liber Numeri 13, 33)
et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. (Liber Numeri 14, 7)
Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra. (Liber Numeri 14, 21)
At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. (Liber Numeri 14, 44)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester. (Liber Numeri 15, 41)
Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? (Liber Numeri 16, 13)
sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. (Liber Numeri 16, 30)
Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum: (Liber Numeri 16, 31)