pronađen 15 Rezultati za: Cain

  • Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. (Liber Genesis 4, 1)

  • Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)

  • Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. (Liber Genesis 4, 3)

  • Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. (Liber Genesis 4, 5)

  • Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. (Liber Genesis 4, 8)

  • Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? (Liber Genesis 4, 9)

  • Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. (Liber Genesis 4, 13)

  • Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)

  • Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. (Liber Genesis 4, 16)

  • Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. (Liber Genesis 4, 17)

  • Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies. (Liber Genesis 4, 24)

  • Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina