pronađen 1312 Rezultati za: Bonum Terram
Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans: (Liber II Maccabaeorum 9, 8)
Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. (Liber II Maccabaeorum 10, 4)
Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël. (Liber II Maccabaeorum 11, 6)
at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. (Liber II Maccabaeorum 15, 5)
Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
et nunc, dominator cælorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui, (Liber II Maccabaeorum 15, 23)
Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia. (Liber Proverbiorum 3, 19)
Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis. (Liber Proverbiorum 4, 2)
Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. (Liber Proverbiorum 8, 26)
Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. (Liber Proverbiorum 10, 30)
Desiderium justorum omne bonum est ; præstolatio impiorum furor. (Liber Proverbiorum 11, 23)
Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. (Liber Proverbiorum 12, 11)