pronađen 997 Rezultati za: Bellum Contra Sanctorum
Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. (Liber Iob 21, 27)
Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. (Liber Iob 22, 25)
Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. (Liber Iob 23, 7)
quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. (Liber Iob 31, 28)
qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi. (Liber Iob 34, 19)
Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? (Liber Iob 35, 6)
Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus. (Liber Iob 39, 25)
Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. (Liber Iob 41, 14)
Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me. (Liber Psalmorum 17, 40)
Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me: (Liber Psalmorum 43, 16)
Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. (Liber Psalmorum 49, 21)
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. (Liber Psalmorum 50, 5)