Mosaico decorativo

pronađen 254 Rezultati za: Bello Proelio Exercitus Victoria Belli Armis

  • et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)

  • Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ. (Liber I Maccabaeorum 7, 39)

  • Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)

  • Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt: (Liber I Maccabaeorum 7, 44)

  • Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos: (Liber I Maccabaeorum 8, 5)

  • Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)

  • et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. (Liber I Maccabaeorum 9, 6)

  • Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est. (Liber I Maccabaeorum 9, 7)

  • Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. (Liber I Maccabaeorum 9, 11)

  • Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde: (Liber I Maccabaeorum 9, 14)

  • Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 34)

  • Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis. (Liber I Maccabaeorum 9, 39)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina