pronađen 123 Rezultati za: Audivit
Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon. (Liber Genesis 29, 33)
Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: (Liber Genesis 31, 1)
audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. (Liber Genesis 46, 2)
Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. (Liber Exodus 2, 24)
Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 13)
Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)
Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 15)
Et dixerunt malefici ad Pharaonem : Digitus Dei est hic ; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 19)
Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)
et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ? (Liber Exodus 16, 7)
Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum. (Liber Exodus 16, 9)
Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)