Mosaico decorativo

pronađen 5022 Rezultati za: Arca Autem Noe

  • Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca. (Liber Iudicum 1, 36)

  • Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum, (Liber Iudicum 2, 8)

  • Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt. (Liber Iudicum 2, 19)

  • Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. (Liber Iudicum 3, 12)

  • Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. (Liber Iudicum 3, 17)

  • ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in æstivo cœnaculo solus: dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. (Liber Iudicum 3, 20)

  • Aod autem clausis diligentissime ostiis cœnaculi, et obfirmatis sera, (Liber Iudicum 3, 23)

  • Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath: (Liber Iudicum 3, 26)

  • et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium. (Liber Iudicum 4, 2)

  • Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. (Liber Iudicum 4, 4)

  • ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua. (Liber Iudicum 4, 7)

  • Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta Cedes. (Liber Iudicum 4, 11)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina