Mosaico decorativo

pronađen 5022 Rezultati za: Arca Autem Noe

  • Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos: et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. (Actus Apostolorum 9, 27)

  • Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum. (Actus Apostolorum 9, 29)

  • Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ. (Actus Apostolorum 9, 32)

  • Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. (Actus Apostolorum 9, 33)

  • In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)

  • Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo. (Actus Apostolorum 9, 37)

  • Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes: Ne pigriteris venire ad nos. (Actus Apostolorum 9, 38)

  • Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. (Actus Apostolorum 9, 39)

  • Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)

  • Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. (Actus Apostolorum 9, 41)

  • Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino. (Actus Apostolorum 9, 42)

  • Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium. (Actus Apostolorum 9, 43)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina