pronađen 23 Rezultati za: Amasias

  • Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: regnavitque Amasias filius ejus pro eo. (Liber II Regum 12, 21)

  • In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. (Liber II Regum 14, 1)

  • Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos. (Liber II Regum 14, 8)

  • Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ. (Liber II Regum 14, 11)

  • Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis. (Liber II Regum 14, 17)

  • Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus. (Liber II Regum 15, 3)

  • et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham (Liber I Paralipomenon 3, 12)

  • Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 17, 16)

  • Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 24, 27)

  • Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 25, 1)

  • Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum: (Liber II Paralipomenon 25, 5)

  • Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura. (Liber II Paralipomenon 25, 9)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina