pronađen 364 Rezultati za: Altare Et Tabernaculum Aeris æneas
Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam. (Liber Iudith 10, 16)
Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. (Liber Iudith 12, 4)
Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor. (Liber Iudith 14, 4)
Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt. (Liber Iudith 14, 8)
Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum, (Liber Iudith 14, 15)
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis. (Liber Iob 5, 24)
Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet. (Liber Iob 8, 22)
Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. (Liber Iob 19, 12)
Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. (Liber Psalmorum 17, 12)
In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ; (Liber Psalmorum 18, 6)
Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: (Liber Psalmorum 25, 6)
Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 4)