pronađen 88 Rezultati za: Aliquid
Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi. (Actus Apostolorum 23, 18)
Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo: (Actus Apostolorum 23, 20)
Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. (Actus Apostolorum 25, 11)
Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)
Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: (Epistula ad Romanos 1, 11)
Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), (Epistula ad Romanos 9, 11)
Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: (Epistula ad Romanos 15, 18)
Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. (Epistula I ad Corinthios 2, 2)
Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. (Epistula I ad Corinthios 8, 2)
Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? (Epistula I ad Corinthios 10, 19)
Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, (Epistula II ad Corinthios 2, 10)