Mosaico decorativo

pronađen 10566 Rezultati za: Ad

  • in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti. (Liber Exodus 6, 28)

  • Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. (Liber Exodus 6, 29)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)

  • Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 7, 2)

  • Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. (Liber Exodus 7, 7)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : (Liber Exodus 7, 8)

  • Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. (Liber Exodus 7, 9)

  • Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. (Liber Exodus 7, 10)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum. (Liber Exodus 7, 14)

  • Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua. (Liber Exodus 7, 15)

  • Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad præsens audire noluisti. (Liber Exodus 7, 16)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. (Liber Exodus 7, 19)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina