pronađen 176 Rezultati za: Abraham Father of many nations
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium: (Liber II Maccabaeorum 1, 2)
Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. (Liber Ecclesiasticus 44, 20)
Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. (Liber Ecclesiasticus 44, 24)
Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet ; (Liber Isaiae 29, 22)
Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: (Liber Isaiae 41, 8)
Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)
Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)
equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis. (Liber Ieremiae 33, 26)
Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob: et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur: (Liber Baruch 2, 34)
Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 33, 24)
neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum, (Prophetia Danielis 3, 35)
Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis. (Prophetia Michaeae 7, 20)