pronađen 312 Rezultati za: Aaron

  • Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos: (Liber I Maccabaeorum 7, 14)

  • secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)

  • Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. (Liber Ecclesiasticus 45, 7)

  • Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi. (Liber Ecclesiasticus 45, 25)

  • sic circa illum steterunt quasi rami palmæ: et omnes filii Aaron in gloria sua. (Liber Ecclesiasticus 50, 14)

  • Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt: et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo. (Liber Ecclesiasticus 50, 18)

  • Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. (Prophetia Michaeae 6, 4)

  • Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)

  • dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. (Actus Apostolorum 7, 40)

  • Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)

  • Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina