pronađen 9 Rezultati za: żona
Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. (Liber Leviticus 16, 4)
At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est. (Liber II Regum 1, 8)
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. (Liber Psalmorum 108, 19)
et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis. (Liber Ecclesiasticus 45, 9)
Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. (Liber Isaiae 3, 24)
Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. (Evangelium secundum Marcum 1, 6)
Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. (Actus Apostolorum 21, 11)
et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea: (Apocalypsis Ioannis 1, 13)