Mosaico decorativo

pronađen 22502 Rezultati za: És

  • Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. (Apocalypsis Ioannis 16, 4)

  • Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti: (Apocalypsis Ioannis 16, 5)

  • Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni: (Apocalypsis Ioannis 16, 8)

  • et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam. (Apocalypsis Ioannis 16, 9)

  • Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: (Apocalypsis Ioannis 16, 10)

  • Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. (Apocalypsis Ioannis 16, 13)

  • Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei. (Apocalypsis Ioannis 16, 14)

  • Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 15)

  • Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. (Apocalypsis Ioannis 16, 17)

  • Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus. (Apocalypsis Ioannis 16, 18)

  • Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 19)

  • Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. (Apocalypsis Ioannis 16, 20)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina