Mosaico decorativo

pronađen 22502 Rezultati za: És

  • in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, (Epistula ad Ephesios 2, 2)

  • in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: (Epistula ad Ephesios 2, 3)

  • Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)

  • et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), (Epistula ad Ephesios 2, 5)

  • et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: (Epistula ad Ephesios 2, 6)

  • ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)

  • Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: (Epistula ad Ephesios 2, 8)

  • Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)

  • Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: (Epistula ad Ephesios 2, 11)

  • quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)

  • Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)

  • Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina