pronađen 22502 Rezultati za: És
neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: (Epistula ad Galatas 1, 17)
deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: (Epistula ad Galatas 1, 18)
Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. (Epistula ad Galatas 1, 21)
Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo: (Epistula ad Galatas 1, 22)
Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)
Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: (Epistula ad Galatas 2, 3)
sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. (Epistula ad Galatas 2, 4)
Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: (Epistula ad Galatas 2, 5)
ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. (Epistula ad Galatas 2, 6)
Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis (Epistula ad Galatas 2, 7)
(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): (Epistula ad Galatas 2, 8)
et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: (Epistula ad Galatas 2, 9)