pronađen 38 Rezultati za: volo
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)
Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “Volo, mundare!”; (Evangelium secundum Marcum 1, 41)
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
et dicebat: “Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu”. (Evangelium secundum Marcum 14, 36)
et ait ei Diabolus: “Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
Et extendens manum tetigit illum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim lepra discessit ab illo. (Evangelium secundum Lucam 5, 13)
Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)
Dicit ei Iesus: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 22)
Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “Non moritur”, sed: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)
Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. (Epistula ad Romanos 7, 15)
Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7, 19)