pronađen 68 Rezultati za: videre
“Bona est via tua” et stet e contrario videre quid tibi eveniat. (Liber Ecclesiasticus 37, 11)
qui dicunt videntibus: “Nolite videre” et aspicientibus: “Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones. (Liber Isaiae 30, 10)
Lucernas accendunt et quidem plures quam sibi ipsis, quarum nullam videre possunt. (Liber Baruch 6, 18)
Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: (Prophetia Danielis 13, 12)
Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11, 7)
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 8)
Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 9)
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “Magister, volumus a te signum videre”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)
Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt! (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)
Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 1)
Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti. (Evangelium secundum Marcum 5, 14)
Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat. (Evangelium secundum Marcum 5, 32)