pronađen 22 Rezultati za: videbo

  • Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”. (Liber Genesis 9, 16)

  • Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam”. (Liber Genesis 18, 21)

  • et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)

  • et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi”. (Liber Genesis 32, 21)

  • et ait: “Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar”. (Liber Genesis 45, 28)

  • Dixit ergo Moyses: “Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus”. (Liber Exodus 3, 3)

  • Respondit Moyses: “Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam”. (Liber Exodus 10, 29)

  • Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti. (Liber Exodus 12, 13)

  • ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”. (Liber Deuteronomii 18, 16)

  • et ait: “Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos”. Ob hanc causam non venit ad mensam regis”. (Liber I Samuelis 20, 29)

  • Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intellegam. (Liber Iob 9, 11)

  • et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt, et de carne mea videbo Deum. (Liber Iob 19, 26)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina