pronađen 215 Rezultati za: vestris

  • Solis filiis Levi mihi in tabernaculo conventus servientibus et portantibus peccata populi; legitimum sempiternum erit in generationibus vestris, et in medio filiorum Israel nihil aliud possidebunt. (Liber Numeri 18, 23)

  • et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiae vestrae, quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo conventus. (Liber Numeri 18, 31)

  • Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris, praeter vota et oblationes spontaneas in holocaustis, in oblationibus, in libaminibus et in hostiis pacificis”. (Liber Numeri 29, 39)

  • Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. (Liber Numeri 32, 14)

  • Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete”. (Liber Numeri 32, 24)

  • Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae; (Liber Numeri 33, 55)

  • Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris. (Liber Numeri 35, 29)

  • En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. (Liber Deuteronomii 1, 8)

  • date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. (Liber Deuteronomii 1, 13)

  • Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris. (Liber Deuteronomii 1, 15)

  • Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus. (Liber Deuteronomii 1, 16)

  • murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret. (Liber Deuteronomii 1, 27)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina