pronađen 113 Rezultati za: vestimenta sua
et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua (Liber I Maccabaeorum 3, 47)
Et sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et imposuerunt cinerem (Liber I Maccabaeorum 4, 39)
Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit. (Liber I Maccabaeorum 11, 71)
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? (Liber Proverbiorum 6, 27)
Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. (Liber Ecclesiastes 9, 8)
“Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantis in torculari?”. (Liber Isaiae 63, 2)
“Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)
Et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius, qui audierunt universos sermones istos. (Liber Ieremiae 36, 24)
Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae. (Liber Ieremiae 52, 33)
Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuisti illas et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. (Prophetia Ezechielis 16, 18)
Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te. (Prophetia Ezechielis 26, 16)
Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi”. (Prophetia Ezechielis 42, 14)