pronađen 57 Rezultati za: veniunt

  • Ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die ieiunii; insuper et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, (Liber Ieremiae 36, 6)

  • Ecce ego habito in Maspha, ut stem coram Chaldaeis, qui veniunt ad nos; vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris, quas tenetis”. (Liber Ieremiae 40, 10)

  • Propterea, ecce, dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei stratores laguncularum; et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagunculas eorum collident. (Liber Ieremiae 48, 12)

  • Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 2)

  • Si vindemiatores veniunt super te, non relinquent racemum; si fures in nocte, diripiunt, quod placet sibi. (Liber Ieremiae 49, 9)

  • Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius. (Liber Ieremiae 51, 47)

  • Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius gemet vulneratus. (Liber Ieremiae 51, 52)

  • Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. (Liber Baruch 4, 37)

  • Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum. (Prophetia Ezechielis 33, 31)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini”. (Prophetia Amos 8, 11)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient. (Prophetia Amos 9, 13)

  • et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”. (Prophetia Zachariae 2, 4)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina