pronađen 71 Rezultati za: venite

  • Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. (Liber Isaiae 55, 3)

  • Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. (Liber Isaiae 56, 9)

  • “Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius”. (Liber Isaiae 56, 12)

  • Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum. (Liber Ieremiae 12, 9)

  • Et dixerunt: “Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius”. (Liber Ieremiae 18, 18)

  • Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem”. (Liber Ieremiae 35, 11)

  • Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: “Venite ad Godoliam filium Ahicam”. (Liber Ieremiae 41, 6)

  • Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. (Liber Ieremiae 48, 2)

  • Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: “Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium”. (Liber Ieremiae 49, 14)

  • De Sion interrogabunt, ad cuius viam facies eorum: “Venite, et apponamur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur”. (Liber Ieremiae 50, 5)

  • Venite ad eam ab extremis finibus, aperite horrea eius; redigite eam in acervos lapidum quasi manipulos et interficite eam, nec sit quidquam reliquum. (Liber Ieremiae 50, 26)

  • Protulit Dominus iustitias nostras; venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 51, 10)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina