pronađen 1729 Rezultati za: venit a Domino

  • Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen. (Apocalypsis Ioannis 1, 7)

  • Et venit et accepit de dextera sedentis in throno. (Apocalypsis Ioannis 5, 7)

  • quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?”. (Apocalypsis Ioannis 6, 17)

  • Et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito. (Apocalypsis Ioannis 11, 14)

  • dicens magna voce: “Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum”. (Apocalypsis Ioannis 14, 7)

  • Et audivi vocem de caelo dicentem: “Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos”. (Apocalypsis Ioannis 14, 13)

  • Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae”. (Apocalypsis Ioannis 14, 15)

  • Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius. (Apocalypsis Ioannis 16, 19)

  • Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, (Apocalypsis Ioannis 17, 1)

  • quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et, cum venerit, oportet illum breve tempus manere. (Apocalypsis Ioannis 17, 10)

  • longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 10)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina