pronađen 14 Rezultati za: venies

  • Quae autem sanctificaveris et voveris Domino, tolles et venies ad locum, quem elegerit Dominus, (Liber Deuteronomii 12, 26)

  • Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes. (Liber I Samuelis 10, 5)

  • vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum. (Liber I Samuelis 20, 19)

  • Qui ait: “Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me”. (Liber II Samuelis 3, 13)

  • Consuluit autem David Dominum, qui respondit: “Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium (Liber II Samuelis 5, 23)

  • consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; (Liber I Paralipomenon 14, 14)

  • et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos. (Liber Iob 38, 11)

  • Intellegam in via immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis mei, in medio domus meae. (Liber Psalmorum 101, 2)

  • Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium”. (Liber Ieremiae 20, 6)

  • Post dies multos evocaberis; in novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a gladio, congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter: haec de populis educta est, et habitant in ea confidenter universi. (Prophetia Ezechielis 38, 8)

  • Ascendens autem quasi tempestas venies, quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua et populi multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 9)

  • Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens. (Prophetia Ezechielis 38, 15)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina