pronađen 198 Rezultati za: valde
Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis. (Liber I Maccabaeorum 6, 41)
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna (Liber I Maccabaeorum 7, 48)
et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis, (Liber I Maccabaeorum 8, 6)
quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde. (Liber I Maccabaeorum 8, 13)
Et abierunt Romam — et via multa valde — et introierunt curiam et responderunt et dixerunt: (Liber I Maccabaeorum 8, 19)
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. (Liber I Maccabaeorum 9, 6)
Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius non sunt descripta; multa enim erant valde. (Liber I Maccabaeorum 9, 22)
In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis. (Liber I Maccabaeorum 9, 24)
et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis. (Liber I Maccabaeorum 9, 68)
Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium. (Liber I Maccabaeorum 10, 2)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam. (Liber I Maccabaeorum 10, 68)