pronađen 42 Rezultati za: timuerunt

  • Non sunt contriti usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege mea et in praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris. (Liber Ieremiae 44, 10)

  • Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi. (Prophetia Ionae 1, 5)

  • Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: “Quid hoc fecisti?”. Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)

  • Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota. (Prophetia Ionae 1, 16)

  • Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 5)

  • Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)

  • Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 6)

  • et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 46)

  • Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “Vere Dei Filius erat iste!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)

  • Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: “Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Marcum 4, 41)

  • Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. (Evangelium secundum Marcum 5, 15)

  • Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. (Evangelium secundum Marcum 12, 12)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina